Corydon, a shepherd, laments his unrequited love for Alexis.
1Formosum pastor Corydon
ardebat
Alexim,
2delicias domini, nec
quid
speraret habebat;
3tantum inter densas,
umbrosa
cacumina, fagos
4adsidue veniebat. Ibi
haec
incondita solus
5montibus et silvis
studio
iactabat inani:
6O crudelis Alexi, nihil
mea
carmina curas?
7Nil nostri miserere?
Mori me
denique coges.
8nunc etiam pecudes
umbras et
frigora captant;
9nunc viridis etiam
occultant
spineta lacertos,
10Thestylis et rapido
fessis
messoribus aestu
11alia serpyllumque
herbas
contundit olentis.
Corydon laments that Alexis is harsh towards him.
12at mecum raucis, tua
dum
vestigia lustro,
13sole sub ardenti
resonant
arbusta cicadis.
14Nonne fuit satius
tristis
Amaryllidis iras
15atque superba pati
fastidia,
nonne Menalcan,
16quam vis ille niger,
quamvis
tu candidus esses ?
17o formose puer,
nimium ne
crede colori!
18alba ligustra cadunt,
vaccinia nigra leguntur.
19Despectus tibi sum,
nec qui
sim quaeris, Alexi,
20quam dives pecoris,
nivei
quam lactis abundans.
21mille meae Siculis
errant in
montibus agnae;
22lac mihi non aestate
novum,
non frigore defit;
23canto quae solitus,
si quando
armenta vocabat,
24Amphion Dircaeus in
Actaeo
Aracimtho.
Corydon claims some good looks; he wishes Alexis would live with him in the countryside.
25Nec sum adeo
informis: nuper
me in litore vidi,
26cum placidum ventis
staret
mare; non ego Daphnim
27iudice te metuam, si
numquam
fallit imago.
28O tantum libeat mecum
tibi
sordida rura
29atque humilis
habitare casas,
et figere cervos,
30haedorumque gregem
viridi
compellere hibisco!
Corydon has gifts in music and in his flocks to share.
31Mecum una in silvis
imitabere
Pana canendo.
32Pan primus calamos
cera
coniungere pluris
33instituit; Pan curat
ovis
oviumque magistros.
34Nec te paeniteat
calamo
trivisse labellum:
35haec eadem ut sciret,
quid
non faciebat Amyntas?
36est mihi disparibus
septem
compacta cicutis
37fistula, Damoetas
dono mihi
quam dedit olim,
38et dixit moriens: “Te
nunc
habet ista secundum.”
39dixit Damoetas,
invidit
stultus Amyntas.
40Praeterea duo, nec
tuta mihi
valle reperti,
41capreoli, sparsis
etiam nunc
pellibus albo,
42bina die siccant ovis
ubera;
quos tibi servo:
43iam pridem a me illos
abducere Thestylis orat;
44et faciet, quoniam
sordent
tibi munera nostra.
Corydon describes the plants which he will gather for Alexis.
45Huc ades, O formose
puer:
tibi lilia plenis
46ecce ferunt Nymphae
calathis;
tibi candida Nais,
47pallentis violas et
summa
papavera carpens,
48narcissum et florem
iungit
bene olentis anethi;
49tum casia atque aliis
intexens suavibus herbis,
50mollia luteola pingit
vaccinia calta.
51Ipse ego cana legam
tenera
lanugine mala,
52castaneasque nuces,
mea quas
Amaryllis amabat;
53addam cerea pruna:
honos erit
huic quoque pomo;
54et vos, O lauri,
carpam, et
te, proxima myrte,
55sic positae quoniam
suavis
miscetis odores.
Alexis mocks Corydon's rustic manner, but his desire is like any other's.
56Rusticus es, Corydon:
nec
munera curat Alexis,
57nec, si muneribus
certes,
concedat Iollas.
58Heu, heu, quid volui
misero
mihi! Floribus austrum
59perditus et liquidis
inmisi
fontibus apros.
60Quem fugis, ah,
demens?
Habitarunt di quoque silvas,
61Dardaniusque Paris.
Pallas,
quas condidit arces,
62ipsa colat; nobis
placeant
ante omnia silvae.
63Torva leaena lupum
sequitur;
lupus ipse capellam;
64florentem cytisum
sequitur
lasciva capella;
65te Corydon, o Alexi:
trahit
sua quemque voluptas.
Corydon's bullocks come home and he berates his infatuation.
66Aspice, aratra iugo
referunt suspensa iuvenci,
67et sol crescentis
decedens
duplicat umbras:
68me tamen urit amor;
quis
enim modus adsit amori?
69Ah, Corydon, Corydon,
quae
te dementia cepit!
70Semiputata tibi
frondosa
vitis in ulmo est;
71quin tu aliquid
saltem
potius, quorum indiget usus,
72viminibus mollique
paras
detexere iunco?
73Invenies alium, si te
hic
fastidit, Alexim.